Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Eloquere, quid est quod Palinurum voces?
- Est lepida.
- Nimis lepida.
- Sum deus.
- Immo homo haud magni preti.
- Quid vidisti aut quid videbis magis dis aequiparabile?
- Male valere te, quod mi aegrest.
- Male mi morigeru'smorigerus es , tace.
- Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum licet.
- Recte obiurgat. sane haud quicquamst, magis quod cupiam iam diu.
- Tene me, amplectere ergo.
- Hoc etiam est quam ob rem cupiam vivere.
- quia te prohibet erus, clam ero potior.
- Prohibet? nec prohibere quit,
- nec prohibebit nisi mors méum animum aps te abalienaverit.
- Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum: