Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Tace. Nólo huic male dicí.
Pal.
  1. Faciam igitur mále potius.
Le.
  1. Venús, de paulo paúlulum hoc tíbi dabo haud lubénter.
  2. nam tíbi amantes própitiantes vínum potantés danunt
  3. omnés, mihi haud saepe évenunt talés hereditátes.
Pal.
  1. Hoc víde ut ingurgitat ímpura in se mérum avariter, faucíbus plenis.
Phaed.
  1. Perii hércle, huic quid primúm dicam nesció.
Pal.
  1. Em istuc, quod míhi dixti.
Phaed.
  1. Quid id ést?
Pal.
  1. Periisse ut té dicas.
Phaed.
  1. Male tibi di faciant.
Pal.
  1. Díc isti.
Le.
  1. Ah.
Pal.
  1. Quíd est? ecquid lubet?
Le.
  1. Lúbet.
Pal.
  1. Etiam mihi quóque stimulo foderé lubet te.