Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. sed quaéso, ambages, mulier, mitte atque hoc age.
  2. eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia.
Hal.
  1. Mea haec erilis gestitavit filia.
Lamp.
  1. Mentiris, nam mea gestitavit, non tua.
Phan.
  1. Ne obloquere.
Lamp.
  1. Taceo.
Phan.
  1. Mulier, perge dicere.
  2. ubi ea est, quae gestitavit?
Hal.
  1. Hic in proximo.
Phan.
  1. Istic quidem edepol mei virí habitat gener.
  2. ---
Phan.
  1. Ne obloquere rusus. perge porro dicere.
  2. quot annos nata dicitur?
Hal.
  1. Septemdecim.
Phan.
  1. Mea est.
Lamp.
  1. East: u--- numerus annorum attulit.
Hal.
  1. Quid qua tibi causa haec dixi? iam quaero meam.
Lamp.
  1. At pol ego --- sunt, quaero tertiam.
Phan.
  1. Quod quaeritabam, filiam inveni meam.
Hal.
  1. Aequom est reponi per fidem quod creditum est,