Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. in quaestione. vix exculpsi ut diceret,
  2. quia ei promisi dolium vini dare.
Phanostrata
  1. Audire vocem visa sum ante aedis modo
  2. mei Lampadisci servi.
Lamp.
  1. Non surda es, era:
  2. recte audivisti.
Phan.
  1. Quid agis hic?
Lamp.
  1. Quod gaudeas.
Phan.
  1. Quid id est?
Lamp.
  1. Hinc ex hisce aedibus paulo prius
  2. vidi exeuntem mulierem.
Phan.
  1. Illam quae meam
  2. gnatam sustulerat?
Lamp.
  1. Rem tenes.
Phan.
  1. Quid postea?
Lamp.
  1. Dico éi, quo pacto eam ab hippodromo viderim
  2. erilem nostram filiam sustollere.
  3. extimuit tum illa.
Mel.
  1. Iam horret corpus, cor salit.
  2. nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam