Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Lubet.
Chal.
  1. Quin ruri es in praefectura tua?
  2. quin potius quod legatum est tibi negotium,
  3. id curas atque urbanis rebus te apstines?
  4. huc mihi venisti sponsam praereptum meam:
  5. abi rus, abi dierectus tuam in provinciam.
Ol.
  1. Chaline, non sum oblitus officium meum:
  2. praefeci ruri recte qui curet tamen.
  3. ego huc quod veni in urbem si impetravero,
  4. uxorem ut istam ducam, quam tu deperis,
  5. bellam et tenellam Casinam, conservam tuam,
  6. quando ego eam mecum rus uxorem abduxero,
  7. ruri incubabo usque in praefectura mea.
Chal.
  1. Tun illam ducas? hercle me suspendio,
  2. quam tu eius potior fias, satiust mortuom.
Ol.
  1. Mea praedast illa: proin tu te in laqueum induas.
Chal.
  1. Ex sterculino effosse, tua illaec praeda sit?
Ol.
  1. Scies hóc ita esse.
Chal.
  1. Vae tibi.
Ol.
  1. Quot te modis,