Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. néc meam ut uxorem áspiciam cóntra oculis, ita dísperii;
  2. ómnia palam súnt probra,
  3. ómnibus modis óccidi miser.
  4. --- ita mánufesto faucíbus teneor
  5. ---nec quibus modis purgem scio me meae uxori.
  6. ---atque expálliatus súm miser,
  7. ---clandestinae núptiae.
  8. --- censeo
  9. --- mihi optumum est.
  10. --- intro ad uxorem meam
  11. súfferamque eí meum térgum ob iniúriam.
  12. séd ecquis est quí homo munús velit fúngier
  13. pró me? quid núnc agam néscio, nisi ut ímprobos
  14. famulos imiter ac domo fugiam.
  15. nam salus nulla est scapulis, si domum redeo.
  16. --- nugas istic dicere licet. vapulo hercle ego invitus tamen
  17. etsi malum merui.
  18. hac dabo protinam me et fugiam.
Chal.
  1. Heus, sta ílico, amátor.
Lys.
  1. Óccidi, revocór: quasi non aúdiam, abíbo.