Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. virtute vera, quod fecistis antidhac.
Olympio
  1. Non mihi licere meam rem me solum, ut volo,
  2. loqui atque cogitare, sine ted arbitro?
  3. quid tu, malum, me sequere?
Chalinvs
  1. Quia certum est mihi,
  2. quasi umbra, quoquo tu ibis, te semper sequi;
  3. quin edepol etiam si in crucem vis pergere,
  4. sequi decretumst. dehinc conicito ceterum,
  5. possisne necne clam me sutelis tuis
  6. praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas.
Ol.
  1. Quid tibi negotist mecum?
Chal.
  1. Quid ais, impudens?
  2. quid in urbe reptas, vilice haud magni preti?
Ol.
  1. Lubet.
Chal.
  1. Quin ruri es in praefectura tua?
  2. quin potius quod legatum est tibi negotium,
  3. id curas atque urbanis rebus te apstines?