Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Tene hánc lampadem.
Lys.
  1. Ímmo ego hánc tenebo.
  2. Venus múltipotens, bona múlta mihi
  3. dedísti, huius cúm copiám mihi dedísti.
Ol.
  1. O
  2. corpúsculum malaculum,
  3. mea uxórcula. quae res?
Lys.
  1. Quid est?
Ol.
  1. Ínstitit plantam
  2. quasi lúca bos.
Lys.
  1. Tacé sis,
  2. nebula haúd est mollis aeque atque huius pectus est.
Ol.
  1. Edepol papillam bellulam—ei misero mihi.
Lys.
  1. Quid est?
Ol.
  1. Péctus mi icit non cubito, verum ariete.
Lys.
  1. Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu?
  2. at mihi, qui belle hanc tracto, non bellum facit.
Ol.
  1. Vah.
Lys.
  1. Quid negotist?
Ol.
  1. Opsecro, ut valentulast,