Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Bene dice. dis sum fretus, deos sperabimus.
- Non ego istud verbum émpsim tittibilicio;
- nam omnes mortales dis sunt freti, sed tamen
- vidi ego dis fretos saepe multos decipi.
- St, táce parumper.
- Quid vis?
- Eccum exit foras
- Chalinus intus cum sitella et sortibus.
- nunc nos conlatis signis depugnabimus.
- Fáce, Chaline, certiorem me, quid meus vir me velit.
- Ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam.
- Credo ecastor velle.
- At pol ego hau credo, sed certo scio.
- Plus artificum est mihi quam rebar: hariolum hunc habeo domi.
- quid si propius attollamus signa eamusque obviam?
- sequere. quid vos agitis?
- Adsunt quae imperavisti omnia: