Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. mihi sunt, quas quotienscumque conspicio fleo;
  2. nunc hic occepit quaestum hunc fili gratia
  3. inhonestum et maxime alienum ingenio suo:
  4. homines captivos commercatur, si queat
  5. aliquem invenire, suom qui mutet filium.
  6. quod quidem ego nimis quam cupio --- ut impetret;
  7. nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam.
  8. nam nulla est spes iuventútis, sese omnis amant;