Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- sed ubi is nunc est?
- Vbi ego minime atque ipsus se volt maxume.
- sed vide sis.
- Quin exploratum dico et provisum hoc tibi.
- Certon?
- Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius.
- Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer.
- Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser