Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Fui.
Arist.
  1. Enim vero non fuit, nugas agit.
Tynd.
  1. Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix,
  2. qui id tam audacter dicere audes?
Arist.
  1. Puerum te vidi puer.
Tynd.
  1. At ego te video maior maiorem: ém rursum tibi.
  2. meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam?
Heg.
  1. Fuitne huic patér Thensaurochrysonicochrysides?