Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. nunc ego intér sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio.
Heg.
  1. Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis.
Arist.
  1. Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio.
  2. sed hoc primúm, me expurigare tibi volo, me insaniam
  3. neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio.
  4. at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem,
  5. ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu.
H.
  1. Eho dic mihi,