Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat.
  2. verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo,
  3. dum istic itidem vinciatur.
Tynd.
  1. Immo enim vero, Hegio,
  2. istic, qui volt, vinciatur.
Arist.
  1. Tace modo. ego te, Philocrates
  2. false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus.
  3. quid mi abnutas?