Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- servos es, liber fuisti, et ego me confido fore,
- si huius huc reconciliasso in libertatem filium.
- Quid ais, furcifer? tun te gnatum esse memoras liberum?
- Non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio.
- Quid est?
- ut scelestus, Hegio, nunc iste te ludos facit.
- nám is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit.
- Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist,