Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- proin tu ab istoc procul recedas.
- Vltro istum a me.
- Ain, verbero?
- me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem,
- et eum morbum mi esse, ut qui me ópus sit insputarier?
- Ne verere, multos iste morbus homines macerat,
- quibus insputari saluti fuit atque is profuit.
- Quid tu autem? etiam huic credis?