Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros attinet.
  2. ne id quidem, involucrum inicere, voluit, vestem ut ne inquinet.
  3. sed utrum strictimne adtonsurum dicam esse an per pectinem,
  4. nescio; verum, si frugist, usque admutilabit probe.
Heg.
  1. Quid tu? servosne esse an liber mavelis, memora mihi.
Phil.
  1. Proxumum quod sit bono quodque a malo longissume,
  2. id volo; quamquam non multum fuit molesta servitus,
  3. nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius.