Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- At scíre memento, quándo id quód voles habébis;
- nam fére maxima pars mórem hunc hominés habent: quod síbi volunt,
- dum id ímpetrant, boní sunt;
- sed íd ubi iam penes sése habent,
- éx bonis péssimi et fraúdulentíssimi
- fíunt: nunc út mihi té volo esse aútumo.
- quód tibi suádeam, suádeam meó patri.
- Pól ego si te aúdeam, meúm patrem nóminem: