Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. copia est † ea facitis nos compotes.
Phil.
  1. Sécede huc núnciam, sí videtúr, procul,
  2. ne arbitri dicta nostra arbitrari queant
  3. neu permanet palam haec nostra fallacia.
  4. nam doli non doli sunt, nisi astu colas,
  5. sed malum maxumum, si id palam provenit.
  6. nam sí erus mihi es tu átque ego me túom esse servom assímulo,
  7. tamen víso opust, cauto est opus, ut hoc sóbrie sineque árbitris