Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- fugitivos ille, ut dixeram ante, huius patri
- domo quém profugiens dominum abstulerat vendidit.
- is postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo
- peculiarem, quia quasi una aetas erat.
- hic nunc domi sérvit suo patri, nec scit pater;
- enim véro di nos quasi pilas homines habent.
- rationem habetis, quo modo unum amiserit.
- postquam belligerant Aetoli cum Aleis,