Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Semper sensi, filio
  2. meo te ésse amicum, et illum intellexi tibi.
Erg.
  1. Tum denique homines nostra intellegimus bona,
  2. quom quae in potestate habuimus, ea amisimus.
  3. ego, postquam gnatus tuos potitust hostium,
  4. expertus quanti fuerit nunc desidero.
Heg.
  1. Alienus cum eius incommodum tam aegre feras,
  2. quid me patrem par facerest, cui ille est unicus?