Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Non videre ita tu quidem.
- Si non est quod dem, mene vis dem ipse—in pedes?
- Si dederis, erit extemplo mihi quod dem tibi.
- Avis mé ferae consimilem faciam, ut praedicas.
- Ita ut dícis: nam si faxis, te in caveam dabo.
- sed satis verborumst. cura quae iussi atque abi.
- ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos,
- visam ne nocte hac quippiam turbaverint.