Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. qua quidem te faciam, si tu me inritaveris,
  2. confossiorem soricina nenia.
  3. iam dudum hercle equidem sentio, suspicio
  4. quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere.
Cleom.
  1. Immo est quoque.
Chrys.
  1. Ita me Iuppiter Iuno Ceres
  2. Minerva † Latona Spes Opis Virtus Venus
  3. Castor Polluces Mars Mercurius Hercules
  4. Summanus Sol Saturnus dique omnes ament,
  5. ut ille cum illa neque cubat neque ambulat
  6. neque osculatur neque illud quod dici solet.
Nic.
  1. Vt iurat! servat me ille suis periuriis.
Cleom.
  1. Vbi nunc Mnesilochus ergost?
Chrys.
  1. Rus misit pater.
  2. illa autem in arcem ábiit aedem visere
  3. Minervae. nunc apertast. i, vise estne ibi.
Cleom.
  1. Abeo ad forum igitur.
Chrys.
  1. Vél hercle ín malam crucem.
Cleom.
  1. Hodie exigam aurum hoc?
Chrys.
  1. Exige, ac suspende te: