Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Iube sis me exsolvi cito;
  2. nam ní ego exsolvor, iam manufesto hominem opprimet.
Cleom.
  1. Nihil est lucri quod me hodie facere mavelim,
  2. quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem.
Chrys.
  1. Audin quae loquitur? quin tu me exsolvi iubes?
Nic.
  1. Exsolvite istum. perii, pertimui miser.