Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. taces? per omnis deos adiuro, ut ni meum
  2. gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit,
  3. ut tua iam virgis latera lacerentur probe
  4. ferratusque in pistrino aetatem conteras.
  5. omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua.
Chrys.
  1. Men criminatust? optimest: ego sum malus,