Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Euax, nimis bellus átque ut esse maxume optabam locus.
- Quae imperavisti. imperatum bene bonis factum ilicost.
- Quid parasti?
- Quae parari tu iussisti ómnia.
- Cape stilum propere et tabellas tu has tibi.
- Quid postea?