Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- istoc dicto dédisti hodie ín cruciatum Chrysalum;
- nam úbi me aspiciet, ad carnuficem rapiet continuo senex.
- Ego patrem exoravi.
- Nempe ergo hoc ut faceret quod loquor?
- Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat;
- atque aegre impetravi. nunc hoc tibi curandumst, Chrysale.