Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Quid igitur, stulte? an tu, quoniam occasio ad eam rem fuit
  2. mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres,
  3. sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus?
  4. an nescibas quam eius modi hómini raro tempus se daret?
Mnes.
  1. Erras.
Chrys.
  1. At quidem túte errasti, cum parum immersti ampliter.