Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- dígna sunt, dígnior núllus est homo;
- quí patri réddidi omne aúrum amans, mihi
- quód fuit praé manu. súmne ego homo miser?
- pérdidi mé simulque óperam Chrysali.
- Consólandus hic mist, íbo ad eum.
- Mnesíloche, quid fit?