Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Mnesilochus eccum maestus progreditur foras.
Mnesilochvs
  1. Pétulans, protervo íracundo ánimo, indomito incógitato,
  2. sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore,
  3. incredibilis imposque animi, ínamabilis inlepidus vivo,
  4. malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo
  5. ego esse áliis. credibile hóc est?