Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Hic enim rite productust patri:
  2. in mare it, rem familiarem curat, custodit domum,
  3. obsequens oboediensque est mori atque imperiis patris.
  4. hic sodalis Pistoclero iam puer puero fuit;
  5. triduom non interest aetatis úter maior siet:
  6. verum ingenium plus triginta ánnis maiust quam alteri.