Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare—
- quaé ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes.
- egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem,
- Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula?
- quibus patrem et me teque amicosque omnes affectas tuos
- ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.