Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quid repperisti?
- Non quod pueri clamitant
- in faba se repperisse.
- Iamne autem, ut soles? deludis.
- Ere, mane, eloquar iam, ausculta.
- Age ergo loquere.
- Repperi hodie,
- ere, divitias nimias.
- Vbinam?
- Quadrilibrem, inquam, aulam auri plenam.