Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- igitur orabo ut manu me emittat. ibo atque eloquar.
- repperi—
- Quid repperisti?
- Non quod pueri clamitant
- in faba se repperisse.
- Iamne autem, ut soles? deludis.
- Ere, mane, eloquar iam, ausculta.
- Age ergo loquere.