Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- haec própemodum iam esse ín vado salútis res vidétur.
- nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio;
- nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro
- hunc subsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi
- meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit.
- Di ímmortales, quíbus et quantis mé donatis gaúdiis.
- quadrilibrem aulam aúro onustam hábeo. quis me est ditior?
- quis me Athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii?
- Certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum.
- Hem,