Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. post id si prehensi simus, excusemus ebrios
  2. nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor,
  3. si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.
Lyc.
  1. Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam.
Evcl.
  1. Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant.
  2. tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit.
Lyc.
  1. Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam
  2. ego habeam potissimum.