Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. neque iam quo pacto celem erilis filiae
  2. probrum, propinqua partitudo cui appetit,
  3. queo comminisci; neque quicquam meliust mihi,
  4. ut opinor, quam ex me ut unam faciam litteram
  5. longam, meum laqueo collum quando obstrinxero.
Evcl.
  1. Nunc defaecato demum animo egredior domo,
  2. postquam perspexi salva esse intus omnia.
  3. redi núnciam intro atque intus serva.