Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. qui véstitu et creta óccultant sese átque sedent quasi sínt frugi.
  2. quid aís tu? tibi credére certum est, nam essé bonum ex voltu cógnosco.
  3. hem, némo habet horum? occídisti. dic ígitur, quis habet? néscis?
  4. heu mé miserum, miseré perii,male pérditus, pessime ornatus eo:
  5. tantúm gemiti et mali maéstitiaequehic diés mi optulít, famem et paúperiem.
  6. perditíssimus ego sum omnium ín terra;nam quid mi ópust vita, qui tántum auri
  7. perdidí, quod concustódivisedúlo? egomet me défraudavi
  8. animúmque meum geniúmque meum;nunc eó alii laetíficantur