Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Euge, euge, di me salvom et servatum volunt.
- iam ego illúc praecurram atque inscendam aliquam in arborem
- indeque óbservabo, aúrum ubi abstrudat senex.
- quamquam hic manere mé erus sese iusserat;
- certum est, malam rem potius quaeram cum lucro.—
- Dixi tibi, mater, iuxta rem mecum tenes,
- super Euclionis filia. nunc te obsecro
- resecroque, mater, quod dudum obsecraveram:
- fac mentionem cum avonculo, mater mea.
- Scis tute facta velle me quae tu velis,