Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Em tibi, ostendi, eccas.
- Video. age ostende etiam tertiam.
- Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.
- facisne iniuriam mihi?
- Fateor, quia non pendes, maximam.
- atque id quoque iam fiet, nisi fatere.
- Quid fatear tibi?
- Quid abstulisti hinc?