Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. retinere ad salutem, non enim quo incumbat eo impellere.
  2. quasi pueri qui nare discunt scirpea induitur ratis,
  3. qui laborent minus, facilius ut nent et moveant manus,
  4. eodem modo servom ratem esse amanti ero aequom censeo,
  5. ut eum toleret, ne pessum abeat tamquam ---
  6. † erile imperium ediscat, ut quod frons velit oculi sciant;
  7. quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi.
  8. qui éa curabit, abstinebit censione bubula,
  9. nec sua opera rediget umquam ín splendorem compedes.
  10. nunc erus meus amat fíliam huius Euclionis pauperis;