Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Corinthiensem fontem Pirenam potest.
- tum obsonium autem—
- Pol vel legioni sat est.
- etiam agnum misi.
- Quo quidem agno sat scio
- magis curionem nusquam esse ullam beluam.
- Volo ego ex te scire qui sit agnus curio.
- Quia ossa ac pellis totust, ita cura macet.
- quin exta inspicere in sole ei vivo licet:
- ita is pellucet quasi lanterna Punica.