Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. spes prorogatur militi in alium diem.
  2. haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus
  3. incommoditates sumptusque intolerabiles.
  4. nam quae indotata est, ea in potestate est viri;
  5. dotatae mactant et malo et damno viros.
  6. sed eccum adfinem ante aedes. quid agis, Euclio?
Evcl.
  1. Nimium lubenter edi sermonem tuom.
Meg.
  1. An audivisti?
Evcl.
  1. Vsque a principio omnia.
Meg.
  1. Tamen meó quidem animo aliquánto facias rectius,