Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ubi disputata est ratio cum argentario,
- etiam ipsus ultro debet argentario:
- spes prorogatur militi in alium diem.
- haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus
- incommoditates sumptusque intolerabiles.
- nam quae indotata est, ea in potestate est viri;
- dotatae mactant et malo et damno viros.
- sed eccum adfinem ante aedes. quid agis, Euclio?