Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Pol ego haud scio quid post fuat: tuom núnc caput séntit.
- sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti
- me absente, nisi ego iusseram? volo scíre.
- Tace érgo.
- quia venimus coctum ad nuptias.
- Quid tu, malum, cúras,
- utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor?
- Volo scire, sínas an non sinas nos coquere hic cenam?
- Volo scire ego item, meae domi mean sálva futura?
- Vtinam mea mihi modo auferam, quae ádtuli, salva: