Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia.
- atque eo fuerunt cariora, aes non erat.
- abeo íratus illinc, quoniam nihil est qui emam.
- ita illís impuris omnibus adii manum.
- deinde egomet mecum cogitare intervias
- occepi: festo die si quid prodegeris,
- profesto egere liceat, nisi peperceris.
- postquam hanc rationem ventri cordique edidi,
- accessit animus ad meam sententiam,
- quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.