Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Immo equidem credo.
Pyth.
  1. At scin etiam quo modo?
  2. aquam hercle plorat, cum lavat, profundere.
Anthr.
  1. Censen talentum magnum exorari pote
  2. ab istóc sene ut det, qui fiamus liberi?
Pyth.
  1. Famem hercle utendam si roges, numquam dabit.
  2. quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat:
  3. collegit, omnia abstulit praesegmina.
Anthr.
  1. Edepol mortalem parce parcum praedicas.
Pyth.
  1. Censen vero esse parcum et misere vivere?