Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- neque dignum arbitror.
- Cur igitur poscis meam gnatam tibi?
- Vt propter me tibi sit melius mihique propter te et tuos.
- Venit hoc mihi, Megadóre, in mentem, ted esse hominem divitem,
- factiosum, me autem esse hominem pauperum pauperrimum;
- nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem venit
- te bovem esse et me esse asellum: ubi tecum coniunctus siem,
- ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto,