Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Idem ego árbitror,
- néc tibi advorsari certum est de istac ré umquam, soror.
- Dá mihí óperam amabó.
- Tuast, útere atque
- ímpera, si quíd vis.
- Íd quod in rém tuam óptumum esse árbitror,
- téd id monitum advénto.
- Soror, móre tuo facis.