Asinaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quod se absente mihi fidem habere noluisset.
  2. ut memoriter me Sauream vocabat atriensem!
Li.
  1. Mane dúm.
Le.
  1. Quid est?
Li.
  1. Philaenium estne haéc quae intus exit
  2. atque Argyrippus una?
Leon.
  1. Opprime os, is est. subauscultemus.
Lib.
  1. Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. quidnam esse dicam?